Introit

Latin
English

Is 61:1

Is 61:1

v. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.

v. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.

Ps 131:1

Ps 131:1

Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis eius. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. v. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.

Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis eius. V. Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Ghost. R. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen. v. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me.

Collect

Latin
English

Deus, qui in beáto Iacóbo, Confessóre tuo atque Pontífice, apostólicum evangelizándi spíritum mirabíliter renovásti: præsta, quǽsumus; ut, ipso intercedénte, fide ac móribus tibi iúgiter adhæreámus. r. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

Deus, qui in beáto Iacóbo, Confessóre tuo atque Pontífice, apostólicum evangelizándi spíritum mirabíliter renovásti: præsta, quǽsumus; ut, ipso intercedénte, fide ac móribus tibi iúgiter adhæreámus. r. Through Jesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.

Epistle

Latin
English

Philipp 1:3-11

Philipp 1:3-11

Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu: sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis : eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi.

Gradual

Latin
English

Sir 44:16-20

Sir 44:16-20

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúia, allelúia.

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúia, allelúia.

Ps 109:4

Ps 109:4

V. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.

V. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.

Gradual (GradualeP)

Latin
English

Allelúia, allelúia. V. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia. V. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúia.

Allelúia, allelúia. V. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia. V. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúia.

Gospel

Latin
English

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem

Continuation + of the Holy Gospel according to John

Joann 10:11-16

John 10:11-16

In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.

At that time Jesus said to the Pharisees: I am the good Shepherd. The good Shepherd giveth his life for his sheep. But the hireling, and he that is not the shepherd, whose own the sheep are not, seeth the wolf coming and leaveth the sheep and flieth: and the wolf catcheth and scattereth the sheep: and the hireling flieth, because he is a hireling, and he hath no care for the sheep. I am the good Shepherd: and I know Mine, and Mine know Me, as the Father knoweth Me, and I know the Father: and I lay down My life for My sheep. And other sheep I have that are not of this fold: them also I must bring, and they shall hear My voice, and there shall be one fold and one shepherd.

Offertory

Latin
English

Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei hóstiam laudis.

Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei hóstiam laudis.

Secret

Latin
English

Tua, quǽsumus, Dómine, múnera illas in nobis puríssimi amóris flammas éxcitent, quibus beátus Iacóbus éadem offeréndo tantópere flagrábat. r. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

Tua, quǽsumus, Dómine, múnera illas in nobis puríssimi amóris flammas éxcitent, quibus beátus Iacóbus éadem offeréndo tantópere flagrábat. r. Through Jesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.

Communion

Latin
English

Mt 10:27

Mt 10:27

Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.

Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.

Postcommunion

Latin
English

Persevéret in córdibus nostris, piíssime Deus, percépti grátia sacraménti: ut ea roboráti, beáti Iacóbi exémplo, et hostes víncere, et incorruptíbilem glóriæ corónam ássequi valeámus. r. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.

Persevéret in córdibus nostris, piíssime Deus, percépti grátia sacraménti: ut ea roboráti, beáti Iacóbi exémplo, et hostes víncere, et incorruptíbilem glóriæ corónam ássequi valeámus. r. Through Jesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.