S. Peter Claver, priest
S. Petri Claver Confessoris
Introit
Ps. 106:9-10
Ps. 106:9-10
v. Satiávit Dóminus ánimam inánem: sedéntes in ténebris et umbra mortis, vinctos in mendicitáte et ferro.

Ps. 106:8
Ps. 106:8
V. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: et mirabília eius filiis hóminum. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. v. Satiávit Dóminus ánimam inánem: sedéntes in ténebris et umbra mortis, vinctos in mendicitáte et ferro.
V. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius: et mirabília eius filiis hóminum. V. Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Ghost. R. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen. v. Satiávit Dóminus ánimam inánem: sedéntes in ténebris et umbra mortis, vinctos in mendicitáte et ferro.
Collect
Deus, qui, abréptos in servitútem Nigrítas ad agnitiónem tui nóminis vocatúrus, beátum Petrum mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti: eius nobis intercessióne concéde; ut, quæ Iesu Christi sunt quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. r. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Deus, qui, abréptos in servitútem Nigrítas ad agnitiónem tui nóminis vocatúrus, beátum Petrum mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti: eius nobis intercessióne concéde; ut, quæ Iesu Christi sunt quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. r. Through the same Jesus Christ, thy Son, Our Lord, Who liveth and reigneth with thee in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.
Epistle
Lectio Isaiæ Prophetæ
Lectio Isaiæ Prophetæ
Isai. 58:6-9 58:10
Isai. 58:6-9 58:10
Hæc dicit Dóminus: Dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes, dimítte eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne onus dirúmpe. Frange esuriénti panem tuum, et égenos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tune invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce adsum. Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies.

Gradual
Ps. 71:12-14
Ps. 71:12-14
Liberábit páuperem a poténte, et páuperem cui non erat adiútor: parcet páuperi et ínopi, et ánimas páuperum salvas fáciet. V. Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: et honorábile nomen eórum coram illo. Allelúja, allelúja.

Ps. 9:33; 9:35
Ps. 9:33; 9:35
V. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: ne obliviscáris páuperum: tibi derelíctus est pauper: órphano tu eris adiútor. Allelúja.

Gradual (GradualeP)
Allelúja, allelúja.
Allelúja, allelúja.
Ps. 123:7
Ps. 123:7
V. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus. Allelúja.

Ps. 84:10
Ps. 84:10
V. Prope timéntes Dóminum Deum salutáre ipsíus: ut inhábitet glória in terra nostra. Allelúja.

Tract
Liberábit páuperem a poténte, et páuperem cui non erat adiútor: parcet páuperi et ínopi, et ánimas páuperum salvas fáciet. V. Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: et honorábile nomen eórum coram illo.

Tractus
Tractus
Isai. 61:1
Isai. 61:1
Misit me Dóminus ut medérer contrítis corde, et prsedicárem captívis indulgéntiam.

1 Cor. 9:22
1 Cor. 9:22
V. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem. V. Omnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.

Gospel
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam

Luc. 10:29-37
Luc. 10:29-37
In illo témpore: Legisperítus quidam, volens iustificáre seípsum, dixit ad Iesum: Et quis est meus próximus? Suscípiens autem Iesus dixit: Homo quidam descendébat ab Ierúsalem in Iericho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis impósitis abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem ut sacérdos quidam descénderet éadem via: et viso illo præterívit. Simíliter et levíta, cum esset secus locum, et videret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Et apprópians alligávit vúlnera eius, infúndens óleum et vinum: et impónens ilium in iuméntum suum, duxit in stábulum, et curam eius egit. Et áltera die prótulit duos denários, et dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe; et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero, reddam tibi. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in ilium. Et ait illi Iesus: Vade, et tu fac simíliter.

Offertory
Iob 29:12-13 29:15-16
Iob 29:12-13 29:15-16
Eo quod liberássem páuperem vociferántem, et pupíllum, cui non esset adiútor, benedíctio peritúri super me veniébat, et cor víduæ consolátus sum: óculus fui cæco, et pes claudo: pater eram páuperum.

Secret
Caritátis víctima, quam immolántes offérimus, sit nobis, Dómine, te miseránte, propitiábilis: et, beáti Petri précibus et méritis, ad obtinéndum patiéntiæ et caritátis augméntum, éfficax et salutáris. r. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Caritátis víctima, quam immolántes offérimus, sit nobis, Dómine, te miseránte, propitiábilis: et, beáti Petri précibus et méritis, ad obtinéndum patiéntiæ et caritátis augméntum, éfficax et salutáris. r. Through the same Jesus Christ, thy Son, Our Lord, Who liveth and reigneth with thee in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.
Communion
Ezech. 34:15-16
Ezech. 34:15-16
Ego pascam oves meas: et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Quod períerat requíram, et quod abiéctum erat redúcam, et quod confráctum fúerat alligábo, et quod infírmum fúerat consolidábo.

Postcommunion
Creseat in nobis, Dómine, tuæ pietátis efFéctus salutáris: ut, cælésti pábulo nutríti, ætérnæ vitæ corónam, beáto Petro intercedénte, felíciter assequámur. r. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Creseat in nobis, Dómine, tuæ pietátis efFéctus salutáris: ut, cælésti pábulo nutríti, ætérnæ vitæ corónam, beáto Petro intercedénte, felíciter assequámur. r. Through Jesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.