Introit
Ps 86:1-2
Ps 86:1-2
v. Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
v. Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Ps 86:3
Ps 86:3
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. v. Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. V. Glory be to the Father, and to the Son, and to the Holy Ghost. R. As it was in the beginning, is now, and ever shall be, world without end. Amen. v. Fundaménta eius in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
Collect
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi Polonici in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabliliter constituisti, eiusque sacram Imaginem Claromontanam solemni fidelium veneratione insignem reddidisti: concede propitius; ut, tali præsidio muniti, certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. r. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi Polonici in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabliliter constituisti, eiusque sacram Imaginem Claromontanam solemni fidelium veneratione insignem reddidisti: concede propitius; ut, tali præsidio muniti, certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. r. Through Jesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.
Epistle
Léctio libri Sapiéntiæ.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Prov 8:17-24; 8:32-35
Prov 8:17-24; 8:32-35
Ego díligentés mé díligó et quí máne vigilant ad mé invenient mé. Mécum sunt dívitiæ et glória opés superbæ et iústitiá. Melior est frúctus meus auró et pretiósó lapide et genimina mea argentó électó. In viís iústitiæ ambuló in medió sémitárum iúdicií ut dítem díligentés mé et thésaurós eórum repleam. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas cotídie. et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet salútem a Dómino.

Gradual
Porta cæli et stella maris es. Virgo Maria, Regis æterni Mater ac Regina nostra. V. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor et gloria ex te resplendet. Alleluia, alleluia. Luc 1:28 V. Ave, gratia plena: Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Alleluia.

Gospel
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Continuation of the Holy Gospel according to John
Joann 2:1-11
John 2:1-11
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat Mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.
At that time, a marriage took place at Cana of Galilee, and the mother of Jesus was there. Now Jesus too was invited to the marriage, and also His disciples. And the wine having run short, the mother of Jesus said to Him, They have no wine. And Jesus said to her, What would you have me do, woman? My hour has not yet come. His mother said to the attendants, Do whatever He tells you. Now six stone water-jars were placed there, after the Jewish manner of purification, each holding two or three measures. Jesus said to them, Fill the jars with water. And they filled them to the brim. And Jesus said to them, Draw out now, and take to the chief steward. And they took it to him. Now when the chief steward had tasted the water after it had become wine, not knowing whence it was - though the attendants who had drawn the water knew, - the chief steward called the bridegroom, and said to him, Every man at first sets forth the good wine, and when they have drunk freely, then that which is poorer. But you have kept the good wine until now. This first of His signs Jesus worked at Cana of Galilee; and He manifested His glory, and His disciples believed in Him.
Offertory
Ps 47:13-15
Ps 47:13-15
Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus eius: pronite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera: quoniam hic est Deus.
Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus eius: pronite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera: quoniam hic est Deus.
Secret
Pro religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo præstet; per quam talis perfécta est victória. r. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Pro religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo præstet; per quam talis perfécta est victória. r. Through Jesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen.
Communion
Ps 86:3; 86:2
Ps 86:3; 86:2
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Postcommunion
Adésto, Dómine, pópulis, qui participatióne Córporis et Sánguinis tui reficiúntur: ut, sanctíssima tua Genetríce auxiliánte, ab omni malo et perículo liberéntur, et in omni ópere bono custodiántur: r. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Adésto, Dómine, pópulis, qui participatióne Córporis et Sánguinis tui reficiúntur: ut, sanctíssima tua Genetríce auxiliánte, ab omni malo et perículo liberéntur, et in omni ópere bono custodiántur: r. Who livest and reignest with God the Father, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end. R. Amen